CLE 01276

Barbara quem genuit tellus, [hu]nc tradidit usu[s]

      Seruitio, [i]ngenium ut flec[t]eret, [i]mmerit[o].

Quaesitum ex pat[re] ut potuit s[i]bi nomen adaux[it],

      [E]t pretio [obtin]uit quod prec[e] non ualuit.

5

Officiis uicit [do]minum nec uerbera sens[it],

      [P]raemia non habuit, pignor[a] quae potuit.

Quid properas, [h]ospes? requies tibi nota parat[as]t,

      Hospitium hoc populo semper ubique patet.

Horaru[m] numerum quem susp[ectas] quoque senti:

10

      Summa[st] securum [te cito quae faciat].

 

Elegiac couplets