Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1273

CLE 01273

Ille ego, qui uarios cursus uariumq(ue) labor(em)

      Sustinui ut iustas conciliaret opes,

Transmisi moriens rerum quaecumque paraui,

      Haec tamen ad Manes pertinet una domus.

5

Et iuxta coniunx meritos testatur honores

      Aeternum retinens consociata torum.

Nos aetate pares dulcis, dum uita manebat,

      Vnus amor iunxit, nunc premit una quies.

Discite qui legitis, factis extendere famam:

10

      Vt probat hic titulus, non perit esse bonos.

 

Elegiac couplets


 EDR