Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1253

CLE 01253

Nomen qui retinens tu(um), magnus Alexander,

Pallados inuentum medicinalemq(ue) laborem

      Quot feci, studio proximus ipse meo,

Testor nunc superos: non hoc meruisse uidebar,

5

      In uulnus genoris quot subito occidimus.

I nunc et dubias fatorum neclege clades.

Coniunx, quod potuit, titulum mihi reddidit uni.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-6: Elegiac couplets

v. 7: Hexameter



 EDR