CLE 01545 = CIL 06, 36202
[Hospes resi]ste et titulum perscriptum lege,
[Cognosce u]itam quae sub hoc tumulo sita est.
[Quod fletu m]ortis doleor Primi mihi caro
[Et mate]r lacrumis perluit ossa mea,
5
[Hic amor i]nter nos semper fuit et tamen est nunc,
[Quamqua]m sub terris sum resoluta cinis.
1
[Hospes resi]ste suppl. Bücheler
2
[Cognosce u]itam suppl. Bücheler
3
[Quod fletu m]ortis suppl. Bücheler
4
[Et mate]r suppl. Bücheler
5
[Hic amor i]nter suppl. Bücheler
6
[Quamqua]m suppl. Bücheler
Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: ?
EDCS
Testo base di riferimento: CLE 01545
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897
vv. 1-2: Giambici vv. 3-6: Distici elegiaci |