Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1206

CLE 01206

Inuida Parcarum series liuorque malignus

Bis septena mea ruperunt stamina lucis.

Parcite iam lacrimis miseri soliq(ue) parentes,

Sat fletus uestros prima fauilla bibit.

5

Corpus habet cineres, animam sacer abstulit aer.

 

Hexameters