Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1186

CLE 01186

Ille ego Demetrius uero libratus abunde,

Ingressus uitam non longi temporis ictu

Infernis numinibus dedi, et post imagine mortis

Haec mihi templa placent merito et praemia lucis.

5

Pubertas nitida studiaque abundantia uitae,

      Et reuerens plene morte grauatus obi.

Multa quidem bonitate gerens et uernula uernis

Nec nimie, conuiuia rapuit dum gloria uitae,

Sperabam rate infernas subito delatus ad umbras,

10

Bis septem placidos ann(os) et adhuc formatus in unum.

Autumnus medius octobri mense refertus

Laesit animam dulcem et spem certissima fregit.

Illa tamen sancta et formata uerecundia saepe

Amittit Tantali aspectu et timorem Sisyphi,

15

Abest Ixion umbraeq(ue) et Furiae metus,

Set in secessum numinis infernae domus

Oficiosus tandem ministerio laetatur suo.

 

vv. 1-4: Hexameters

vv. 5-6: Elegiac couplet

v. 7: Hexameter

vv. 8-10: Other metres

vv. 11-12: Hexameters

v. 13: Other metre

vv. 14-16: Iambic metres

v. 17: Other metre



 EDR