CLE 01173

Flet domus et cari lugunt sine fine parentes

      Abreptum fatis: contegor hoc titulo.

Quis non exempli doleatur mortis acerbae?

Si me uidisses aut si mea funera nosses,

5

      Fudisses lacrimas, hospes, in ossa mea.

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

v. 3: Hexameter

vv. 4-5: Elegiac couplet