CLE 01170

Funere non aequo puer immaturus obiui,

      Marmoreisque meis his iaceo tumulis.

Non potui paruus puerilem implere iuuentam

      Nec uestire meam flore nouo faciem

5

Nec senior capiti niueos mutare capillos:

      At fati uictus sorte puer perii.

Heu crudele nefas. quae me generauerat hora,

      Haec eadem uitae terminus hora fuit.

Non ego quod perii doleo, set paruulus infans

10

      Quod cum plus saperem, spem merui dubiam.

Si uita incolumis potuisset uincere fata,

      Creuisset generis gloria magna mei.

Fortuna inuisa est, spes est frustrata parentes,

      Mors cuncta eripuit, dira quies hominum.

 

Elegiac couplets