CLE 01169

Fata deum tria, quae retinetis condita uitae

      Staminis et ductu tempora diui[di]t[is,

Saepe dolenda n[imis] canitis, crudelia F[ata],

      Et dulcis natos matribus eripitis.

5

Octauom et decumum f[lo]ri s[i]m[ilis tulit annum],

      Fratribus et matri dulcis, amanda suis,

[Cum lari]bus nostris rapuit [n]imis [i]nu[ida Clotho]

      [Priuauitque usu] lu[c]is acerba dies

<>

 

Elegiac couplets