Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1167

CLE 01167

Artibus ingenuis cura perdocta suarum,

      Sortita egregium corporis omne decus,

Non dum bis septem plenis praerepta sub annis

      Hac Corale casta condita sede iacet.

5

Ludite felices, patitur dum uita, puellae:

      Saepe et formosas fata sinistra ferunt.

 

Elegiac couplets


 EDR