Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1163

CLE 01163

[Nomi]ne quo genitor mi[hi di]citur, hoc ego uixi:

      [Tele]phus est genitor, Tele[phu]s ipse fui.

Augustina [pare]ns quarto me flebilis [an]no

      Terdecimoque die [pe]rdidit orba satum.

5

Non [ig]itur lector lacrimes? [de]cepit utrosque

      Maxima mendacis fama mathematici.

 

Elegiac couplets