CLE 01160

Felix haec uisa est nascendi lege puella,

      Quot non est miseros tum sortita lares.

Sed legem fatis Parcae dixere cruentam,

      Primus natalis condat ut ossa sua.

5

Cognomen pater huic fuerat natale daturus:

Abstulit atra dies una cum corpore nomen.

 

vv. 1-4: Elegiac couplets

vv. 5-6: Hexameters