CLE 01145

Te rogo, praeteries, ut parcas calcare iacente,

      Infantis miserae membra iacentis humo.

Quae totiens lugenda erit, quoties te, memorabilis aetas,

Erepta doluere sibi qui te genu[e]re parentes.

5

Non nasci melius fuerat quam nunc indigna iacerent

Ossa. cinis facta est iam non resposura parenti.

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

vv. 3-5: Other metres

v. 6: Hexameter