CLE 01144

Tempus uicturo mihi longum stamine Parca

      Aetatis nostrae [p]r[aerip]uit[que c]olu.

Nunc ego de cineris [p]a[ru]o collectus aceruo

      Ossa sub instanti sum positus lapide.

5

Non ulli iam uox mea responsura sodali,

      Nec ueniam matri dul[c]ior atque patri:

Me quem nulla dies poterit uisura renasci,

      Set bene compositum fata siuere mea.

 

Elegiac couplets


 EDR