CLE 01439 = ICUR-02, 04233 = ILCV 01560
Sis licet in numero, suboles, suscepta piorum,
Munda quod ex omni crimine uita fuit,
Ista tamen miseros nequeunt solare parentes,
Nec dolor orbati fit ratione minor.
5
Nam cum parua iocum praeter nil quaereret aetas,
In te ius proprium perdidit omne suum.
Admiranda loquor, quis autem credere possit?
Solacio matri tu quoque mater eras.
Viuere me certe libuit dum uiueris ipsa.
10
Sed modo morte tua mors mihi sola placet.
Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 390-425 d.C.
EDCS
EDB
TM
Testo base di riferimento: CLE 01439
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Distici elegiaci |