CLE 01140

Firma satis felix, cum me mea uita maneret,

      Coniugis obsequio cum pietate fui,

Coniugis illius, quem uix aequare mariti

      Adfectu poterint aut bonitate pari

5

Collibertorum uultus animosq(ue) meorum

      Placatos merui sedulitate mea,

Placatos merui per te magis, omnis ut aetas

      Sanguine me iunctam crederet esse sibi,

Qui tecum pia castra sequi consuetus, et ille

10

      Quem lex seruitii distrahit a domino.

Hos omnes tibi pro meritis, qui sidera torquent,

      Secum placatos semper habere uelint.

 

Elegiac couplets