Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1131

CLE 01131

Attica quae fuerat Cusini fidissima coniux,

      Condita secura iam requiescit humo,

Quaeque uiri casus numquam mutata reliquit,

      Exemplum fidei coniugis atque decus.

 

Elegiac couplets


 EDR