CLE 01116

Cum mihi prima nouos spargebat flore iuuentus,

      Heu miser aetatis praemia nulla tuli.

Bis denis mihi mors annis accessit iniqua,

      Ingemit et damno Seccius ille graui.

5

Di, meliora precor pro nostro munera casu

      Sentiat et plures possit habere suos.

Hic tumulum titulumq(ue) mihi donauit honori

      Et proprium nomen destinat in lacrumas.

 

Elegiac couplets