Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1112

CLE 01112

[Auxit p]atroni famam barbat[us alumnus],

      Cuius Roma libris adserit [ipsa fidem].

Amissos ornat titulis, en aspice, iunctos:

      Quos habet incolumes, fouit amore pari.

5

Supremas error ne posset rumpere ceras,

      Arte sua cauit, clausit operta fide.

Excipiet Manes, sua qui sine lite reliquit:

      Laudabit studium, cui sua cura cauet.

 

Elegiac couplets