CLE 01111

Tu quicumque mei ueheris prope limina busti,

      Supprime festinum quaeso uiator iter.

Perlege, sic numquam doleas pro funere acerbo:

      Inuenies titulo nomina fixa meo.

5

Roma mihi patria est, media de plebe parentes.

      Vita fuit nullis tunc uiolata malis.

Gratus eram populo quondam notusque fauore,

      Nunc sum defleti parua fauilla rogi.

Quis bona non hilari uidit conuiuia uultu

10

      Adque meos mecum peruigilare locos?

Quondam ego Pierio uatum monimenta canore

      Doctus cycneis enumerare modis,

Doctus Maeonio spirantia carmina uersu

      Dicere, Caesareo carmina nota foro:

15

Nunc amor et nomen superest de corpore toto,

      Quod spargit lacrimis maestus uterque parens.

Serta mihi floresque nouos, mea gaudia, ponunt:

      Fusus in Elysia sic ego ualle moror.

Quod meat in stellis Delphin quod Pegasus ales,

20

      Tot mea natales fata dedere mihi.

 

Elegiac couplets


 EDR