CLE 01084

Tu qui praeteriens legis hoc mortis monimentum,

      Aspice quam indigne sit data uita mihi.

(Quindecim) annorum quint[o] dulcissima uixi,

In sexto et decem ascende(n)s deposui hanc anima.

5

Nuc [mor]or in tenebris deserta luce [co]acta:

      Hoc omnes ueniunt, [ui]uere disce, uale.

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

v. 3: Hexameter

v. 4: Other metre

vv. 5-6: Elegiac couplet