CLE 01395 = ILCV 00201
A
Vltima funereo persoluens munia busto,
Quo pater illustris membra locanda dedit,
Adiecit titulos proles ueneranda Iohannes,
Ne tantus quouis esset honore minor.
5
Hic iacet ille Plato, qui multa per agmina lustrans
Et maris undisoni per freta longa uolans
Claruit insignis regno gratusque minister
Celebremque sua praestitit esse manu.
Post ergo multiplices quos prisca palatia Romae
10
Praestiterant curas longo refecta gradu,
Pergit ad aeterni diuina palatia regis
Sumere cum meritis praemia firma dei.
B
Nuper in hoc tumulo genitoris membra locauit
Insignis suboles, nunc uero mater adest.
15
Sed ueneranda parens, genitor cum carus obiret,
Mulcebat natum cuncta pro patre gerens
Hortatu monitisque piis cultuq(ue) diurno,
Hic ut eri curam disceret, illa patris.
Cesserat ex animis nati dolor, et unus utrisque
20
Spiritus, unica mens, consona cuncta domus.
Inuida mors iterum priuat genitrice uenusta,
In qua spes geniti caelibis una fuit.
Vndique multiplices curae, lamenta dolorq(ue)
Circumstant pauidum. quod sine matre pia
25
Cernitur, ingratum est. cari famuliq(ue) domusq(ue)
Non reuocant animos tristitiamq(ue) domant.
Ipsa domi facies, curas qu(a)e sedat heriles,
Maeroris fomitem congerit atq(ue) parit,
Quod dum cuncta fugant larg(a)e solamina uitae,
30
Indigesta manent, dum pia mater abest.
Illa pudicitiae natos dedit, illa iugalem
Conseruare tori iura sacrata docet,
Illa sacerdotes coluit fessosq(ue) refecit,
Quicquid egens petiit, tribuit illa libens.
35
Et quia martyribus Chr(ist)i studiosa cohaesit,
Christigeri meruit martyris esse comes,
Cumq(ue) beatorum thiasis iucunda precatur,
Dirigat ut nati tempora corda uias.
Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 687-688 d.C.
Postscriptum (A): Plato v(ir) ill(ustris) cura palatii urbis Romae vix(it) ann(os) p(lus) m(inus) LXVI dep(ositus) m(ense) Nov(embri) die VII indic(tione) XV Imp(eratore) d(omino) n(ostro) Iustiniano Aug(usto) anno II p(ost) c(onsulatum) eius anno II
Postscriptum (B): Blatta ill(ustris) f(emina) piisima et incomparabilis vix(it) ann(os) LX dep(osita) m(ense) Aprili die XVIII indic(tione) prima Imp(eratore) d(omino) n(ostro) Iustiniano Aug(usto) anno III p(ost) c(onsulatum) eius anno III
EDCS
Testo base di riferimento: CLE 01395
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Distici elegiaci |