CLE 01076

Filia cum matre est, hospes, sei forte requiris,

      Heic sita, quas rapuit mortis acerba dies.

Sed prius eripuit matri qui in omnia pollet

      Crudelis cassus filiolam e manibus.

5

Paene immatura morte ereptam sibi gnatam

      Heu quantum mater [fleuerit] indiciost.

Nam postquam [fletu] et monumento hoc condecorauit

      Gnatam, per luctus reddidit ipsa animam.

 

Elegiac couplets