CLE 01075

St]a lapis in longum et luctu defleta parentum

      Ne preme, nam teneri corporis ossa tegis.

Ossa parens maculat lacrumis cineremq(ue) fatigat

      Fletibus: heu Bebryx sic miserande iaces.

5

Nondum septenis bis te perduxerat aetas,

      Formosum cantu detinet iste rogus,

Delicium domini, spes expectata parentu[m],

      Exiguom tumuli tempus in arte ci[tant].

Edidicisse pias artes testamur an[helum]

10

      Atque idem o[ptamus: sit tibi terra leuis].

 

Elegiac couplets


 EDR