CLE 01069

Immatura tui properantur tempora fati

      Primaque praecipiti limine uita ruit.

Viginti tecum nam fers non amplius annos,

      Sed decuit talem longior hora uirum.

 

Elegiac couplets