Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1066

CLE 01066

Immatura sinu tellus leuis accipe Grati

      Ossa et legitimo more sepulta foue.

Quattuor huic cursus Phoebeos fata negarun(t),

      Ereptum sibi quem luget uterque parens.

5

Quid prodest uixisse in amabilitate facetum

      Cunctaque blanditiis emeruisse suis?

Num potuit dilectus ob haec perducere lucem

      Longius? heu Ditis foeda rapina feri.

 

Elegiac couplets


 EDR