Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1065

CLE 01065

Atrox o Fortuna, truci quae funere gaudes,

      Quid mihi tam subito Maximus eripitur?

Qui modo iucundus gremio superesse solebat,

      Hic lapis in tumulo nunc iacet ecce miser.

 

Elegiac couplets