CLE 01388 = Cholodniak 00393 = CIL 06, 08401 = CIL 06, 41420a = ICUR-02, 04187 = ILCV 03778

Impia mors rapiens teneris te, nate, sub annis

     Inuidit meritis criscere magna tuis.

Te florale decus primo cum carmine coepto

      Doctorem doctor uidit et obstipuit.

5

Vicisti priscos longaeua aetate parentes

      Annis parue quidem, sed grauitate senex.

Non luxus tibi cura fuit, non gratia pompae,

      Doctiloqum cupidus, carminis ardor eras.

Tu meritis ornate tuis monumenta relinquis,

10

      Quae recolens semper sit sine fine dolor.

Morte tua genetrix optauit sumere morte,

      Se quoque felicem, si poteritur, ait.

Ter denos primum quam luna resumeret ignes,

      Coniunxit membris membra sepulta tuis.

15

Nunc commune nobis custus tu serua sepulcrum,

     Que nos hec tecum mox teget orna simul.

2

criscere; crescere i.e.

3

florale scr. Burman, Bücheler; forale scr. De Rossi qui ad carmina in foro recitata interpretatus est, Henzen - De Rossi

16

orna; urna i.e.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 577 d.C.

Praescriptum: Sepulcrum Eugeni not(arii) cum suis

Postscriptum: dep(ositus) est Boet(h)ius cl(arissimus) p(uer) oct(avo) Kal(endas) No(vem)br(es) indict(ione) XI Imp(eratore) / dom(ino) n(ostro) Iustino p(er)p(etuo) Aug(usto) ann(o) XII et Tiberio Const(antio) Cae(sa)r(e) / ann(o) III dep(osita) est in pac(e) Argentea mat(er) s(upra) s(cripti) XIII Kal(endas) Decemb(res) / qui s(upra) s(criptus) Boet(h)ius vixit ann(os) XI m(enses) VIIII d(ies) XXIII et mat(er) eius vixit ann(os) XXX[III]I m(enses) II d(ies) XII // Deputavi/mus in ista se/pultura nostra / ex t(esta)m(ent)i pagina ad o/blatione(!) vel lumi/naria nostra orti(!) / Transtiberini unci/as sex foris muros iu/xta porta(!) Portuen/se(!) quod fuit ex iure / q(uon)d(am) Micini cancel(larii) / inl(ustris) urb(anae) sed(is) pa/tris mei // se(d) qua/ttuor unci/as fundi Eucarpi/ani quod est consti(tu)/tum iuxta S(an)c(tu)m Cyprian/um via Labicana inter a/ffines fundi Capitiniani / iuris s(an)c(ta)e eccl(esiae) Rom(anae) se/d et fundi Flaviani / iuris publici iuxta / Sabinianum / explicit

EDCS
EDH
EDR
EDB
ACE-CIL
TM

 

Testo base di riferimento: CLE 01388

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Burman = P. Burman, Anthologia veterum latinarum epigrammatum et poematum. Sive catalecta poetarum latinorum, in VI libros digesta, II, Amstelaedami 1773

De Rossi = G. B. De Rossi, Inscriptiones christianae urbis Romae septimo saeculo antiquiores, I, Romae 1857-1859

Henzen - De Rossi = G. Henzen, G. B. De Rossi, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL), VI.2: Inscriptiones Urbis Romae Latinae, Berolini 1882

Distici elegiaci