CLE 01064

Felicia hic misera consumptast morte, puella

      Dulcis, amicorum concupienda iocis.

Sit tibi terra leuis tumuloque adsurgat amomum

      Et cingant suaues ossa sepulta rosae.

 

Elegiac couplets