CLE 01060

Condidit hic miseri mater duo funera pa[rtus]

      Ossaque non iustis intulit exequiis.

Tegula nam Romae Proculum prolapsa peremit,

      Pressit Sipunti pressa Cladilla rogum.

5

Vota, parens, nocuere tibi, qui numina saeua

      Vt plura eriperent, plura dedere bona.

 

Elegiac couplets