CLE 01050

Debuit hoc patris natus duo corpora humare:

      Corpora semanimes corpus inane colunt.

Qui quia non possunt donis aequare merentem,

      Basse, tuis meritis respondere queunt.

5

Debuit hoc natus nobis praestare duobus,

      Vt cineres patrios dederet infer(i)is.

Sed quoniam dirae genuerunt fata uolucres,

      Te, Basse, ereptum fleuimus ante rogum.

 

Elegiac couplets


 EDR