CIL 06, 23629 = CLE 00496 = Cholodniak 00124

Hic iaceo infelix Zmyrna puella tenebris,

Quae annos aetatis agens sex et dece mensib(us) octo

Amisi lucem. anima mea rapuerunt fata iniqua.

Castior ut probior seruatior ulla marito?

5

Te precor, hoc qui releges, si pietas habet ulla locum,

Sic simile titulum natis non scribere possis,

Discedens dic: Zmyrna uale. iterum te repetem(us) in anno.

 

 

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 100-300 d.C.

Praescriptum: D(is) M(anibus) / Ottediae Zmyrnae coniug(i) b(ene) m(erenti) q(uae) v(ixit) ann(os) XVI / m(enses) VIIII C(aius) Satrius Abascantus fecit et sibi et / suis posterisq(ue) eorum

EDCS
EDR
ACE-CIL
EPSG

 

Reference basis text: CLE 00496

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-7: Hexameters-Other meters