CLE 01043

Functa iaces hic, set uiuis uiuesque Secundo

      Laelia tuo, debe(n)t nec benefacta mori.

Te, Tellus, sanctosque precor pro coniugis Manes,

      Vos ite placidi, tu leuis ossa tegas.

 

Elegiac couplets