CLE 01040

Ac ueluti formosa rosast cum tempore prodit,

      Arescit certo tempore deinde suo,

Sic tu coepisti primo formosa, Anna, uideri,

      Tempore sed subito desinis esse mea.

5

Hoc Stabilis tuus eheu quo possum munere paruo

      Prosequor atque opto: sit tibi terra leuis.

 

Elegiac couplets


 EDR