CLE 01038

Terra leui tumulo leuior, ne degrauet ossa,

      Pau[pe]ris impositum sustinet arte super.

Iunia formosas inter memoranda puella[s],

      Iunia castarum hoc es in orbe decus.

5

In cineres uersa es tumuloque inclusa cicadae:

      Diceris coniunx una fuisse uiri.

 

Elegiac couplets