CLE 01036

Cara meis uixi, subito fatale rapina

      Florentem uita sustulit atra dies.

Hoc tumulo nunc sum, cineres simul namq(ue) sacrati

      Per matrem caram sunt positique mei.

5

Quos pius saepe colit frater coniunxq(ue) puellae

      Atque obitum nostrum fletibus usque luunt.

Di Manes, me unam retinete, ut uiuere possint

      Quos semper colui uiua libente animo,

Vt sint qui cineres nostros bene floribus sertis

10

      Saepe ornent. dicat: sit mihi terra leuis.

 

Elegiac couplets


 EDR