CLE 01035

Calliste mihi nomen erat, quod forma probauit.

      Annus ut accedat, ter mihi quintus erat.

Grata fui domino, gemino dilecta parenti.

      Septima languenti summaque uisa dies.

5

Causa latet fati, partum tamen esse loquuntur,

      Sed quaecumque fuit, tam cito non merui.

 

Elegiac couplets