CLE 01034

Feci ego quod decuit te mi fecisse, puella,

      Funus et extructa inposui ipse pyra.

Me potius Manes rapuissent Ditis auari

      Et cineres nostros ima foueret humus,

5

Quam te sic nostris rapuisset Cerberus annis

      Aut insperanti triste dedisset opus.

 

Elegiac couplets


 EDR