CIL 03, 10501 = CLE 00489 = CLEPann 00036 = TitAq-02, 00519 = ZPE-181-208 = Cholodniak 00035 = Courtney 1995, 00115

Clausa iacet lapidi coniunx pia cara Sabina.

Artibus edocta superabat sola maritum.

Vox ei grata fuit, pulsabat pollice cordas.

Set cito rapta silet. ter denos duxerat annos,

5

Heu male quinque minus, set plus tres menses habebat,

Bis septemque dies uixit. hec ipsa superstes

Spectata in populo hydraula grata regebat.

Sis felix quicumque leges, te numina seruent,

Et pia uoce cane: Aelia Sabina uale.

 

 

Provincia: Pannonia Inferior / Località: Aquincum / Budapest
Datazione: 200-250 d.C.

Postscriptum: T(itus) Ael(ius) Iustus / hydraularius salariarius leg(ionis) II Ad(iutricis) coniugi faciendum curavit

EDCS
EDH
Lupa
ACE-CIL
TM

 

Reference basis text: CLE 00489

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

vv. 1-8: Hexameters

v. 9: Other meter