CLE 01027

His foribus carae recubant mihi coniugis ossa

      Exspectan(t)que suis ut mea contribuam.

Tossius ista tibi promisit saepe petenti:

      Praestabit, Manis si modo tangit amor.

 

Elegiac couplets