CLE 01021

Mortua cum fueris, fati quod lege necessest,

      Vsta cinis proprio contegat ossa solo.

Sacratam cunctis sedem ne laede uiator:

      Hanc tibi nascenti fata dedere domum.

 

Elegiac couplets