Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1014

CLE 01014

Non optata tibi coniunx monimenta locauit

      Vltima in aeternis sedibus ut maneant,

Spe frustra gauisa Nothi, quem prima ferentem

      Aetatis Pluton inuidus eripuit.

5

Hunc etiam fleuit quae qualis turba et honorem

      Supremum digne funeris imposuit.

 

Elegiac couplets


 EDR