Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1011

CLE 01011

Inuida mors rapuit fato crudelis iniquo,

      Nec licuit pretium [su]mere militiae,

Non tantum, [carae cura]m aequam ut reddere pos[sem]

      [Liberta]e et dignae pluruma [quam foueat].

5

Huic precor in [longum extendan]t sua fila so[rores]

      [Ac nostros ad]eat [saepe memor cineres].

 

Elegiac couplets