CLE 00995

Tu qui secura procedis mente, parumper

      Siste gradum quaeso uerbaque pauca lege.

Illa ego quae claris fueram praelata puellis,

      Hoc Homonoea breui condita sum tumulo,

5

Cui formam Paphie, Charites tribuere decorem,

      Quam Pallas cunctis artibus erudiit.

Nondum bis denos aetas mea uiderat annos,

      Iniecere manus inuida fata mihi.

Nec pro me queror hoc, morte est mihi tristior ipsa

10

      Maeror Atimeti coniugis ille mei.

'Sit tibi terra leuis, mulier dignissima uita

      Quaeque tuis olim perfruerere bonis'.

Si pensare animas sinerent crudelia fata

      Et posset redimi morte aliena salus,

15

Quantulacumque meae debentur tempora uitae,

      Pensassem pro te, cara Homonoea, libens.

At nunc quod possum, fugiam lucemque deosque,

      Vt te matura per Styga morte sequar.

'Parce tuam, coniux, fletu quassare iuuentam

20

      Fataque maerendo sollicitare mea.

Nil prosunt lacrimae nec possunt fata moueri.

      Viximus, hic omnis exitus unus habet.

Parce: ita non umquam similem experiare dolorem

      Et faueant uotis numina cuncta tuis.

25

Quodque mihi eripuit mors immatura iuuentae,

      Id tibi uicturo proroget ulterius'.

 

Elegiac couplets


 EDR