CLE 00988

Coniuge si qua caret fratremque miserruma si qua

      Flet raptum et natum perdidit a gremio,

Hunc titulum aspiciat: funus non quaeret in isto

      Quo dolet, et flebit tot mea damna magis.

 

Elegiac couplets


 EDR