CLE 01339 = ICUR-01, 03903 = ILCV 03330
Perpetuas sine fine domos mors incolit atra
Aeternosq(ue) leuis possidet umbra lares.
Vita subit caelum, corpus tellure tenetur,
Omnia sic repetunt iura locosque suos.
5
Sic rerum natura iubet, sic temporis ordo:
Quae modo sunt, pereunt, quaeque futura, cadent.
Suscipe nunc coniunx, siquis post funera sensus,
Debita sacratis Manibus officia.
Multorum inuidiam tandem caruisse memento,
10
Nequiquam paueas templa quietis habens.
Hic Probina iacit gracelis cito rapta marito
Diebus paucis uix commodata suo.
Inuida sors rerum, fatis quid mergis aceruam
Nec te coniugii nouus flectit amor?
15
Heu miseranda nemis auspicis iuncta sinistris,
Quo fato traderis, hoc seuiente peris.
Quid, Probina, prosunt fecunda uiscera tibi?
Concepis adfectum, luctum et ipsa parit.
Nil te damna nocent communis funere leti,
20
Cum tuus in nostro pectore uibat amor.
11
gracelis; gracilis i.e.
15
nemis; nimis i.e.
16
seuiente; saeuiente i.e.
20
uibat; uiuat i.e.
Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 200-300 d.C.
Postscriptum: haec fuit in luce ista annos XVII m(enses) X dies XX in quibus cum marito vixit dies centum / aegrotavit dies XXXXV et requievit cum pace
EDCS
EDR
EDB
TM
Testo base di riferimento: CLE 01339
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Distici elegiaci |