CLE 01336 = ICUR-07, 18446 = ILCV 04750

Sors tibi sub teneris, Argentea, contigit annis,

      Cuius fausta patrum saecula nomen erant.

Quae nos non aliter quam te consumpsit amantes,

      Quorum sensus adhuc quod dolet intus amat.

5

Non bene pensantur leti dispendia luctu:

      Plus moritur uiuens qui ualet esse miser.

Sume igitur lacrimas, quarum solacia sensus

      Nulla tui, sed nos quos nocuere iuuant.

Frangitur explicitis tristis fortuna querellis

10

      Et reserata minus pectora uulnus habent.

Nomen dulce matris solumque, Argentea, pignus,

      Heu mihi quam subito funere rapta iaces.

Vernantes calidum decoxit frigore flores

      Et gemmam in fructu mors inimica tulit.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 300-400 d.C.

EDCS
EDB

 

Testo base di riferimento: CLE 01336

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Distici elegiaci