Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0979

CLE 00979

[Molle]m robustis nondum formata iuuent[us]

      [Ae]tatem Lusi uiribus induerat,

[Cum] carae exoptans complexum saepe soror[is]

      [Mul]ta uiae dum uult millia conficere,

5

[Caeditu]r infesto concursu forte latronum:

      [Sic ra]pit hoc [cla]des corpus [acerba nimis].

[Quoi pi]etas credo hoc tribuit pro tempore m[unus],

      [Vt b]ona non meminit, seic mala ne timeat.

 

Elegiac couplets