CLE 00971

Terminus est uitae nostrae tertius et uicensimus annus,

Cum me florentem mei combussere parentes.

Vixi ego dum licuit superis acceptior una,

Quoi nemo potuit uerbis maledicere acerbo.

5

Crudele pater funus nati uidisse uideris

Et pia complexu mater spoliata senescens.

At tu, dulcis soror, extincto me solare parentes.

'Crudelis Pluton, nimio saeuite rapinae,

      Parce precor nostram iam lacerare domum.

10

Te, lapis, optestor leuiter super ossa residas,

      Ne nostro doleat conditus officio'.

Desine iam frustra, mater mea, desine fletu

      Te miseram totos exagitare dies.

Namque dolor talis non nunc tibi contigit uni,

15

      Haec eadem et magnis regibus acciderunt.

 

v. 1: Other metre

vv. 2-7: Hexameters

vv. 8-15: Elegiac couplets



 EDR