CLE 00960

Tu qui secura spatiarus mente uiator

      Et nostri uultus derigis inferiis,

Si quaeris quae sim, cinis en et tosta fauilla,

      Ante obitus tristeis Heluia Prima fui.

5

Coniuge sum Cadmo fructa Scrateio

      Concordesque pari uiximus ingenio.

Nunc data sum Diti longum mansura per aeuum

      Deducta et fatali igne et aqua Stygia.

 

Elegiac couplets